Latin
CAP. LXXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 305
Unproofread scanNot analysed yet
His tamen non obstantibus, ea semper inualuit opinio, quae credit continere Serum acrem, atque stimulantem substantiam, cuius consortio, non solum sollicitetur aluus, verùm, &purganti facultati commoda sternatur via. Hanc verò sensuum criterio; iam patefactam, neque infirmant controuersa ignis officia, vt posteriùs accuratè discutiemus; neque coagulantis indoles, quandò, vel frigidis dissolutum Lac, secreto in liquore acrimoniam reuelet. Non negarim tamen quandoque posse hinc maiores suppeditari vires, pręsertim si immoderato ignis gradu, vel Coaguli copia quis vtatur, quae in sequentibus capitibus ex proposito prosequemur. Nam quòd Asinino Lacti Gal. hanc adimat in causa fuit purgantium medicamentorum natura, quorum respectu, nil acre, vel calidum continet Asininum Serum, vel Lac. Accedit, quòd si com pares hęc caeteris speciebus, longè, lateque ab his superatur Asininum Serum, vberrimamque sibi tantùm reseruasse videtur humiditatem. Sua tamèn nec destituitur acrimonia, etsi dilutissima, quod &obseruatio conuincit, olimque agnouit Gal. in Sero, docebatque insuper acrimoniae occasione, Lec omne aluum subducere, Cominùs sin scisciteris talis substantiae naturam, salsuginosam dubio procul dicet Pergamenus.