# Lactis physica analysis 306

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/306
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/306

Veruenimuerò, quùm sub genere salis plures atque diuersae reponantur species, iurè meritò posteriores Arabes vnam, vel alteram sibi determinarunt. Nam Mesues Nitrum agnoscit, habet enim. Aqua Lectis est subtilitatiua, laxatiua, abstersiua propter nitrositatem suam Verùm Auic. dum docet soluendo educere choleram, addit, & adiuuat ipsam abstersio eius propter bauracitatem, quae est in insa. Baurac verò ex Serapione, est Gręcorum Aphronitrum. Neque ignauae, vt video, innituntur coniecturae: haud enim aliundè hoc sibi lucrifecisse Serum videtur, quàm à praecedente coctione, in qua tamen, nec dubia salis, & amarae bilis primordia obseruantur. Sunt verò hę duę gustabiles qualitates, dum coeunt, Nitri indices. Vrina equidem, quę tunc gignitur, si Aetio credimus, si quod vsquàm aliud abstergendi ventibus tollit, quod quidem fullones indicauit, nec Gal. negabit, & fatebitur non inuitus, eius constare generationem ex bibito humore, excalefacto simul in corpore, & biliosae non nihil substantiae adepto. Astipulantur, & opera, quę quae praestat Serum, Nitri praesentiam: irritat, extergit, incidit, extenuat sentos, crassesque succos assumptum, non secusac Nitrum, quod & docuerat Pergamenus. In controuersiam tamèn si quis reuocaret, an Sero mistam talem agnouetit Gal. substantiam? dicam coniecturis pręallatis, suspicari nobis fas esse, etsi euidens nullum hucusque occures it Auctoris testimonium. Illud vero non dubito, Veteres obseruasse talia nostro in corpore. Palatis verbis nitrosae fluxionis meminit Hipp. & Gal. nostris in excrementis, neque nitrosi nomen, neque rem planè reformidat, quod mox producam.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
