# Lactis physica analysis 308-2

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/308-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/308-2

CAP. LXXIV. Quae substantia in Sero purgationi obsecundet opinio propria. * Vspicor tamen Medicinae Choripheos, sola coniectura suasos, hanc venisse in sententiam, neglecta oculata fide: posteriores verò fidos eorum asseclas, vel obseruantia, vel negligentia iam traditis placitis religiosè subscripsisse. Vt hoc credam, faciunt Auctorum inconstantia, reique euidentia. Haesitantiam nemò non videt in Gal. dum alicubi Serum repo nit inter salsuginosa, & per accidens mordicationes sanantia; Alibi verò Serum dicit, extergens, & abluens absque mordacitate intestinorum acrimoniam. quamquàm enim mordicatio propriè tactui debeatur, non tamen video quid Galeno sibi contradicenti proficiat haec euasio.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
