Latin
LACASSIMISICA
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 31
Unproofread scanNot analysed yet
At innocuo, velut balneo innatat foetus in vtero, non suget igitur, quin ambientes introducat ichores, à quibus, vt Laurentij verbis vtar primo haustu haud dubie ita suffocaretur, vt qui in amnem demersi obrui solent. Inutilis proinde esset Lactis in vtero generatio. CAP. XIII. Sub qua motus specie reponatur Lactis ex sanguine gigni 161 Irabile igitur hoc Lactis opificium solis mammis reseruatur: proinde quùm san guis illuc confluus mutetur, necessarium erit indagare, qua motus specie properet nouam hanc in perfectionem. Nec latio hoc sibi arrogabit, quaquàm communi officio membris omnibus ancilletur, neque Auctio, vel Decretio non viuentibus peregrinae, ob imminutam, arctioribusque cancellis coercitam sanguineam molem munus sibi tale vindicabunt. Superest igitur vt alterationi, vel transmutationi substantiali debeatur. Et verò maximum ius alterationi tribuunt rerum Naturae periti, non solum, qui sanguinem refrigerari, ac veluti crudescere credunt in Lactis generatione, verùm etiam, qui coctionem architectam agnoscunt.