# Lactis physica analysis 313

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/313
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/313

contuso Gnici semine locora Lac coagulabant, validumque Serum efficiebant, Colato, salem, aut marinam addebant, rursusque coquebant, ac exhibebant. Quid tali pręparatione ipsi accesserit, si expetis, Fortiter, inquit, hoc purgat, & omnium iocundissimè bibitur. Neque dubium, si quandò fortiorem quis tollerasset euacuationem exhibuisse tunc in prima potione, quòd vehementiùs aluum sollicitaret. Consulebat Aetius thymi drachinas tres, vel quatuor, vel epithymo tuso, atque cribrato eadem in dosi, vbi maiorem volebant purgationem: sic Galen. nobili Romanę Scammonium ex Sero clanculum propinabat. Illud ratum, cautè ipsos euitasse pharmacorum misturam, si quandò nanciscerentur corpus molle, vel tenue, emaciatum, aut stomachum imbecillum, purgatione tamèn aegentem, ita vt, & sale quinetiam tunc abstinerent, Prescribebant pręterea, & patranda opera hanc medicamenti simplicitatem, vel miscellam; Etenim, si euacuare tantùm satagebant, quae ventri, & intestinis hęrebant, vel si quandò ipsorum vlcerationibus consulebant, vel vbi bilis pura ventrem in festabat, & in quibus inanes ventrem ad egerendum stimulabant cupiditates, & in quibus periculum erat Renes, aut Vessicam, aut Vterum exulcerari, his omnibus Serum exhibebant, neque sale, neque alio quopiam medicato admisto.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
