# Lactis physica analysis 314

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXIV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/314
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/314

Vitijs verò vehementioribus medicamentis ęgentibus, fortiori quinetiàm Sero vtebantur, praesertim ad inueteratas papulas, varos liuidos, & vitiatos sub cute humores, veluti lepras, & similia. Ad vlcera insuper vetera, & efferata; & ad vlcera capitis manantia; ad oculos quoque assidua fluxione vexatos, & ad scabiem palpebrarum. Illud verò non dubito, vt adulcerato hoc cautissimè vtebantur, sic purissimo illo intrepidè vsos, citraque omne periculum exhibuisse, puero mulieri, & Seni, etiam & in Caniculae aestubus; quamquàm tunc temporis alia medicamenta suspecta sint. Bibebant hęminis per interualla singulis, vsque ad quinas, ita vt intercedentibus spatijs potantes ambularent. Quòd si Oribasius dosim hanc dietiam si cit moderatam, non est cur mireris, PauGoogle Paulus in vigore aetatis consistentibus, exhibeat ad sextariorum duorum mensuram, iunioribus autem, non minùs sextario. pendet verò, eodem Auctore, sextarius vncias viginti. Nam magna copia Antiquos exhibuisse passim monet Gal. & Hipp. lib. de Inter, aff.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
