Latin
CAP. LXXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 322
Unproofread scanNot analysed yet
Febres, vt febres sunt refrigerium quaerunt; vt ab obstructionibus pendent, detersionem, neutrum praestat Serum destillatum igitur inutile febribus curandis. Minorem probat; ac primùm devi refrigerante. Nihil est in stillaticio Sero, cur refrigerare magis possit, quàm simplex potabilis aqua, omnium liquorum, quibus in febribus esse vsus possit frigidissima, eademque tenuissima. Detersione verò orbari sic persuadet. Detersio terrenę substantiae est opus, sed adimit destillatio omnem Sero terrestreitatem, igitùr Serum destillatum non detergebit. Incom modum praetereà febricitantibus prędicat, ob fu turam capitis laesionem. Quod à Lacte destillatur caput tentat, sed neque à Caseo, neque à Butyro aliquid per destillationem secedit, ergò quod caput tentat à Sero secedit. Vtramque propositionem, quùm satis firmam existimet Recentiorum obseruationibus, concludit, non solùm ergò destillatum Serum febricitantibus non rrile est, sed damnosum. Obijcient alij calorem, ex Obycij relatione, quem sib lucrifecisse persuadent ignis confortio, tanquàm ineuitabile sit cauma illud ijs, quae ignem fuere perpessa. Alio forsàn ingenio caloris induces suspicionem: Quod in Seri destillatione ascendit est tenuior pars, sed quod tenuius est calidius, igitur quod à Sero destillatur est calidius. Minoris in patrocinium habebis Galenum, qui partium tenuitatem iungi substantiae frigidae planè negat. Serum igitur destillatum, quùm tenuesit, &calidum, incommodabit non febribus tantùm, verùm, &affectibus omnibus calidis, quorum in gratiam praecipuè, ac frequentissimè paratur.