# Lactis physica analysis 323

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/323
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/323

CAP. LXXVIII. Soluuntur argumenta improbantium Seri destillati vsum. ) Nius veritatis in obsequium, cui omnia dedico attento animo diuriùs pependi, neque minori sollicitudine obseruaui sensuum irrefragabili fide, quae Sero obijciuntur destillato. Haec verò, etsi speciosa prima fronte, nullius tamèn ponderis depraehendi: Quapropter, ne in posterùm veritati obstruant aditum, pro viribus dissoluam, atque pessundaSI 2 bo. Resp. ad bo. Ad primum Costaei, quo relegat destillaArg. tum Serum à refrigerandi munere: diu haesitaui, Ad 1. an mutilam suppositionis probationem inuitus apposuisset Auctor vitio Typographi, vel Amanuensis. Quid enim insulsius, aut ineptiùs?

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
