Latin
CAP. LXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 324
Unproofread scanNot analysed yet
Serum destillatum non refrigerat igitur inutile febrientibus, non refrigerat autem, quia non vt aqua frigidissimum, atque tenue: An forsan aquę foli refrigerandi vim indidit natura? Vel aqua so la apta est corporis humani refrigerio? quis dubitat extare quàm plurima mista, non solùm refrigerandi, verùm, &obstupefaciendi facultate praedita, quorum frequenti vsu non obtunditur modò, verùm, &extinguitur cuiuscumque caloris indomita vis, quae tamen munia pari dosi potabilis aqua absoluere impotens est. Aestuantibus humanis visceribus rarò, plurimisque obseruatis conditionibus haec confert, quicquid assentatio frequentiori abusu aegrotantis in perniciem conspiret: quinimò assumptam de V. R. in aquam fluctuare in hypocondrijs moneat HipAc. poc. &doceat vsus. At Serum nullo naturae discrimine, vel reluctantia introducitur, summaque auiditate trahitur in viscerum penetralia, hostilitatis expers, &substantiae familiaritate optabile. Sic introductum, quam habet refrigerandi virtutem, exercet domestico quodam iurè, certissimoque naturę prouentu. Obseruo tandem, non minùs officere, quae obijcit Costaeus Sero destillato, quam omni Sero. Vereor propterea, ne contradicendi oestro in consulta sensuum fide, in re clarissima caecutierit.