# Lactis physica analysis 325

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/325
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/325

Condono, quòd obstructioni detersionem opposuerit, reclamatibus Galeni manibus, inertiam tamen, vel desidiam non excuso. Etenim si blandissimo calore Serum eleuasset, depraehendisset profectò superstitem adhuc Seri naturam, atque operationes, non putam, quam somniant aquam, Illudque insuper didicisset, extergentem virtutem omnem, non consistere in partibus terreis, quum Serum per destillationem his orbatum, quatum patitur misti natura, egregiè detergat; quod mulieres experiuntur in Asinino destillato omnium minimè nitroso. Quòd tandem minatur capiti incommodum, eludit experientia: nemo enim hucusque à destillato Sero tali affectus est molestia. Non ignoro apud Tartaros, nobilioribus in mensis vsum inualuisse Lactis sublimati, quod patria lingua, Araka, dicunt, mirabiliter, & citò inebrians, quod refert Matthias à Michou, & alij, recepit Cardanus, & confirma uit Scaliger. Non dubito tamèn, ob aliarum rerum misturam talia praestare, quod saporis iocunditas vini aemula indicat; quùm tamèn aqueum illud, quod à Lacte euaporat, presertim equino, omnium tenuissimo, insipidum sit, vixque obscurè Serum sapiat.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
