# Lactis physica analysis 326

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/326
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/326

Quaproptè, vt ad mittam Lac caput tentare, sic patieris nullam substantiam resultantem post eius interitu illud praestare, quod integrum efficiebat. Captiuat inexperta ingenia, quod tertio loco proponunt caloris argumentum, à iugi ignis actione in Serum, dum destillatur. In efficax tamen, si ratione ponderes, vel experimento. Habent hoc actiones naturales, vt fiant in tempore, noque ignis, etsi actiuissimus, statim afficit, vel immutat, verùm diuturna mora pręuias suę formę affecti ines introducit. Breue est, quod patitur Serum ab igne, quoniàm aqueum natura: Aqua vero, vt obseruabat Philosophus, priùs euaporat, quam grauiùs quid tolleret. Quòd si cundem Praeceptorem producas monentem, superesse nonnunqua aliquid caliditatis: illud animaduertas velim, adustis id tribuisse, & ijs, quae feruore nimio exaruerunt, quod tamen euitat & rum nostro igne destillatum, vel quocumque Solaris caloris aemulo. Sin producas liquores destillatos vstionem redolentes, plures ego opponam suauissimè olentes, vel odoris omnis peregrini, atque saporis expertes, qualis aqua potabilis stillaticia lymphandis vinis in mensis Principum acceptissima.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
