Latin
CAP. LXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 327
Unproofread scanNot analysed yet
Discriminis si queras rationem, atque Artificium, docet Aristoteles, quod ta, quae feruore nimio exaruerunt, tale conseruant caloris vestigium. Oritur profectò peregrinus ille sapor, insuauisque odor, quem nostri Fumum appositissimè dicunt, ab halitibus cum vapore densatis, liquoris in speciem. Quaproptèr à terrestribus misti eleuantur partibus, quas postremò aggreditur ignis. Has si euites, ignem eludes: euitabis verò, si non ad siccitatem vrgeas, quod imperiti forsàn illi in Sero destillanAp 4. do minùs cauerunt. Postrema tandem superanda est acies, &caloris in tenui humore per destillationem ascendentis tollenda suspicio. Non graui hoc me facturum existimo negocio, dummodò retegam aequiuocationis fallaciam, &minoris falsitatem. Tenuium appellantur partium 4. Simpl. 7 ex Galeno, quę celeritèr in tenuia soluuntur, at cap. 2. quae id perpeti nequeunt, crassiorum. Tenuiorum proindè partium Aerem dicebat, crassiorum Terram, mediumque tenere Aquam Non ignoro comparari nonnunquàm inter sese, quę eodem sub genere continentur, quod, ¬abat Gal in terrestribus. Comparantur, &quae; chang.