# Lactis physica analysis 328

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/328
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/328

sub diuersis generibus ad inuicem: Sic mistum illud, quod aere magis participat, tenuiorum dicitur partium, ijs, quibus Aqua, & Terra prędominatur: nunc verò tenuius, atque tenuium partium aquosum, comparatione terrei. Sic tenue dicitur Lac serosum a Galeno, & Asininu coeteris tenuius non dubia sententia. Hinc Philotheus, Serum dixit subtilium partium, & quòd facilè fluat. Pergamenus Lactis serosum, tenue appellauit, & Cęlius Aurelianus tenuissimi liquoris nomine Serum indigitauit. Illud autem, quod à Sero in vapores eleuatur, tenuior ipsius est pars, atque frigidior, non secum sac, quod eleuat Sol a mari, & concrescit mox in dulcem, atque potabilem, terreo illo calido crassamento relicto, sub specie salsi, atque amari. Praemitto insuper infirmum esse argumentum, quod deducitur à partium tenuitate, vel crassitie, ad misti temperamentum. Non obscurè haec significabat alicubi Galenus, euidentissimè verò primo Simpl. docuit. Nec enim quicquid tenuium partium fuerit, id & calidum est. Quocircà, non omnis ignis est tenuium partium, nec quicquid tenutum partium, protinus, & ignis fuerit. His prodromis congredi tandem cum aduersarijs non erit, difficilè, dicebant, quod à Sero per destillationem ascendit est tenuior pars, sed quod tenuius est calidius, igitur, quod à Sero destillatur est calidius. Respondemus compatatiuè admissa maiori, negando minorem ex Galeni pręceedibzy G Google ceptis. Quam verò in probationem adducunt ipsius auctoritatem, si expendas, nihil illis suffragari comperies. Audi ipsum loquentem. At quę absolutè tenuium partium sit substantia, exactè, frigidam inuenisse fortasse non est. Dixi exactè propter acetum.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
