# Lactis physica analysis 329

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/329
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/329

Nobis non officit, qui neque Serum dicimus absolutè tenuium partium, nequè Seri substantiam exactè frigidam. Oportebat equidem, si quid profuturum erat allatum testimonium, concludere Galenum, frigidis denegari partium tenuitatem, peculiari verò iure calidis deberi: quod tamen, neque praestat, neque praestare potuisset absque turpi contradictionis, & falsitatis nota. Insinuauerat etenim aliquandò perfunctoriè. Meminisse verò etiàm oportet calidorum, haud pauca, crassae esse essentiae, nec pauciora frigidorum, tenuis. Agnouit, & alias substantias, quae citra calorem manifestum sunt tenuium partium. Spodium, Pompholigem, & quod vocatur Psoricum. frigidum, ac tenuium partium Fucum dicit Aetius, frigiditate Cerussę seruans & in altum penetrans. Qui curiosè scrutabitur Naturae aerarium, plura inueniet praeter acetum, quę partium tenuitati iunctam habent certam frigiditatem. Haec properans indico, elementarem Aquam, Vitriolum, Nucum putamina, exquibus Diacarion conficiebat Galenus. Occulatior tu caetera perlusta, iam enim ad finem propero. CAP. LXXIX. Satissit quęsitis nonnullis: Grè feram praestantissimam Lactis substantiam, a qua tanta redundant in hominem bone maleferiatorum quorundam peruicacia, vel imperitia malè audire, quod immerentes, & vitae, & existimationis in discrimen nonnunquam adegerit. Somniauerat olim Artemidorus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
