# Lactis physica analysis 331

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/331
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/331

Hippocrates, qui Macrobij testimonio, nequè fallere, neque falli potuit, monuerat olim. Si mulier, quae concepit, neque peperit Lac habet, menses ei defecerunt. Subscripsit, & Gal. in Comm. Fit autem, & tale quindaque, licet rarò, quum mulier grauidani est, nulido ad similem peruenerunt venae repletionum ex menti currum retentione. Notauetat, & Aristot. Non praegnantibus aliquandò, sed rarò aedulijs quibustiam essiti, vt Lactescant. Suctu quinetiam frequentiore, & natu maioribus copiosissimum Lac prodire, non secùsac capris montis Oetę ex vrticę affricatione Lac elici copiosum, non minusquàm ex ijs, quę venerem patiuntur. Maribus magna ex parte, nec bestijs, nec hominibus gignitur Lac, fieri tamèn posse, inquit, vt ex aliquibus interdum erumpat, quod & nos superiùs animaduertebamus. Pręter verò, & Lemnium Aristot. Caprum, & Mosellanum Bonamici, si quis curiosus alia expetat, satisfaciet l. Schenkius, qui plures congessit mirabiles, & hominis, & brutorum obseruationes.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
