Latin
CAP. LXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 332
Unproofread scanNot analysed yet
Proindè ijs moniti caueant in posterùm Medici, &ludices, ne dum sibi incuriosa veri inuestigatione imponunt, alieni periculi fiant rei, quod tamèn egregiè, &monet, &cauet nuperrimè oculatissimus A. Caranza. Lactis igitur possessio, quamquàm debita sit pregnantibus, vel effetis, luxuriantis tamèn Naturę licentia, Virginibus, &Maribus nonnunquàm comunicatur. Erit secundum quaesitum: Si non solis Lac contingit pregnantibus, an in omnibus necessariò partum praecedat? Qui luculenter historias tradidere animalium, varium tempus obseruarunt, &Summus Pręceptor om nibus denegare videtur, homini verò soli concedere, ob solam pariendi incertitudinem. Verùm neque huic statis temporibus fieri obseruo, ob foetus, &matris Naturam. Primiparis post tertium mensem erumpit saniosum Lac, pręcipuè si fuerit graciles, molles, atque albidae, viteque genere vtantur sedentario: reliquis, vel nunquàm, vel exacto iam sexto mense. Verùm mirari subit, cur magis hoc fiat prima in praegnatione, quàm in subsequentibus, quùm tamèn tenerior etas, corpus adolescens, insueta operi vasa, contrarium potiùs polliceri viderentur. His tamen prępollet imbecilla Embryonis con. Solus. ditio, qui minùs conficit, quàm attrahat, vel obsecundet anxia perpetuitatis specierum Natura.