Latin
CAP. LXXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 334
Unproofread scanNot analysed yet
Citè admodùm, atque eleganter dicebat Philo, Diuinae Prouidentiae duo esse maxima nunera, Generationem nimirùm, qua id, quod non est in esse producitur, &Lactis affluxum, quo quidem, ceu mollissimo nutrimentò, infans recens natus alitur, atque augetur. Proindè non immeritò exercuit hucusque tenue nostrum ingenium nobilissimę substantiae cognitio, dignissima alioquin illustri calamo, cuius interim causas, naturam, &beneficia, non solùm ogle lùm indagauimus, verum, &partium post eius fata emergentium indolem, &officia, si non pro rei dignitate, pro virili saltèm sumus prosequuti.