# Lactis physica analysis 338

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/338
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/338

At filia pientissima omnis morae impatiens, nudat turgentia Lacte vbera, interque arida patris labra liquorem instillat. Lambit semianimis senex dubia per interualla, suauissimoque nectare dum respirat, introducit cauta purpuream papillam, inque fauces candidissimum impellit humorem. Sugit non inuitus Lac viuificum, quo sensim, & recreantur exucca seminecis viscera, & conscij tandem ludicis mollescunt. Sic celebrata Pieras Lacti fert acceptam senis vitam, atque indemnitatem. Suprema quinetiàm Lac persoluit pietatis officia. Ex quo credula Antiquitas Vmbris acceptissimum rata, mortuis Lacte parentabat; Sic Aeneas apud Virgilium. Hic duo ritè mero libans carchesia Baccho Fundit humi, duo Lacte nouo, duo sanguine sacro. Ex quo Seruius in Comm. Vmbrae autem sanguine, & Lacte satiantur, vndè foeminae, quae mortuos prosequuntur, vbera tundunt, vt Lac exprimant, Barbaris quinetiam summo fuit semper Lac in honore. Persae Lactacem herbam, velut Caduceum, & pacis symbolum ferebant; & Tartaris à Moschis tributum exacturis, aliaue de causa venientibus, pedester Dux ipse Moschorum equitibus obuiam prodit, & Lactis equini poculum venerabundus porrigit: si qua gutta indè in iubam equi destillauerit, eam lambit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
