# Lactis physica analysis 340

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. LXXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/340
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/340

Vxoris, & liberorum, qui mos defluxit vsque ad tempora D. Hyeronimi, & occidentalibus in Ecclesijs adhuc seruari ipse testatur. Non recuso, quam Eminentissimus Baronius meditatur interpetrationem, & quòd pietas suadeat, nostroque argumento nobile hinc accedat incrementum, habet verò Typum quidem hęc gerebant, quòd per Baptismi gratiam, qui antea erant filij irae, habitantes, vt ait Psalmus, in terra deserta, loco horroris, & vastae solitudinis, per Baptismum, terram illam Promissionis, viderentur ingredi, quam Lacte, & melle manantem prae sui excellentia, Diuina Scriptura nominare consueuit. Et verò foelixilla Mundi plaga, quam quàm pro Armentorum copia, & Apum frequenti opificio, Lacte, & melle afflueret, symbolum tamen haec erant ex Hesychio, & Isidoro, deliciarum futuri Saculi, & Beatitudinis, quum ex cibis, quibus hic vtimur, nihil suauius, neque dulcius inueniatur. Frequentissimè vtitur Sacra Scriptura Lactis typo, nunc pro omnibus alimentis, rerum abundantia, atque terrenarum? voluptatum sensu, & appetitu, nunc pro dispensationes temporalis administrationis, quùm in pauperes, tùm in praepositos. In potu Sisatę orationem ex D. Hyeronimo significat, Christi infantiam in Legis precepto. Non immolabis Agnum in Lacte matris.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
