# Lactis physica analysis 37

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, LACASSIMISICA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/37

Quod Philosophus sua lingua τελειῶσι, progenere excogitauit, non perfectionem solum, vt vertit Interpres, verùm absolutionem, & consumationem significat. Perfectionem intelligo, non tantùm effectiue, vt quidam comminiscuntur, verùm, & formaliter, cui suum respondet perfectibile, materia nempè cuius completur potentia, ita vt si rem ad animalia contrahas, dicam cum Alexandro 3. Meteor. Digestio est perfectio alimenti ab anima per naturalem, ac proprium calorem, vt quod potentia alimentum est actu fiat Hauserat fortè haec à Praeceptoli. de luce, 1c. Nam concoctio, per quam alimentum fit animalibus, neque sine anima, neque sine caliditate est, igne Dub. enim operantur omnia. Subsistam hic parumper, nec absque emolumento. Etenim si omnis con4. de genAn. cap. 1. coctio calore efficitur, eoque proprio, ac natutali, Cui naturale est, vt dicebat Albertus, habe4. Meteor. te in se virtutem formatiuam vniuscuiusque naturę, cuius calor naturalis esse dicitur, ita vt tandem loc. cit. opus eius sit educere formam de materia, quae poten tia est in ipsa, cur inquam tanti proceres non necessariam addunt Animam, & Naturam? si potis est huiusmodi calor, vt caetera praestanRespon. Solui. 2 tiora, sic coctionis opera absoluere. deo, primum id fieri, vt contra distinguat ab artificiosis, quorum forma non est Natura, etiam si genuino rei vteretur artifex calore, proindesemper extrinseca, & nunquam coincidens cum efficiente, & fine; quum tamen secus eueniat in naturalibus, praecipuè verò in coctione, vt mox dicemus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
