Latin
LACTIS
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quin etiam venas non exiguas mammis, &vtero comunes esse alibi dictum est. Ergo cum ad alterutram partem sanguis fertur altera siccescit. Itaque haud mirabile, si victus, &medicamenta similia sunt. Haec ex Galeno mutuasse suspicor, qui vasorum necessariam comunionem in vnum opus conspirantem, vt agnouit, sic ex menstruo foetui alimentum patari contendit. Quae causa est cur eodem tempore menstrua bellè procedere nequeant, &faemina lactare; altera enim pars dum sanguis ad alteram transfertur sicca semper relinquitur. Caeterum ante conceptum in muliere aetate florente quidquid sanguinis superflui colligitur, natura singulis mensibus pervenas ad vterum pertinentes id excernit, cum autem iam conceperit, ex ijsdem vasis foetus trahit alimen tum. His suscribere visus fuit Macrobius multae eruditionis auctor. Hinc est, inquit, quoprouidentia Naturae fecit cum ipso partu alimoniae copiam nasci: nam postquam sanguis ille opifex in penetralibus suis omne corpus effinxit, atque aluit, a uentante iam partus tempore, idem ad corporis materni supremum conscendens, in naturam Lactis albescit, vt recens natis idem sit altor, qui fuerat fabricator. Summus tandem Naturae Interpres haec protulit. Nec lactantibus fiunt purgationes secus dum naturam, neque lactantes concipiunt, &si conceperint Lac extinguitur, quoniam eadem Lactis, &menstruorum natura est. Natura autem non tam largè profundere potest, vt anceps sit: sed si alterutram in partem secernitur in alteram desit necesse est. CAP. III. Ex puro sanguine, non menstruo, quae conuincant Lac gigni. On minoribus copijs aciem dum instruunt, qui sanguinem menstruum relegant à Lactis opificio, primipilum obijciunt eundem Philosophum loco nuper citato, vbi inuestigabat, cur vltimis tantùm temporibus Lac viuiparis erumpat.