Latin
ANISTRI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 41
Unproofread scanNot analysed yet
ANISTRI nim singulis commutari, &confici alimonia solet, quum euincunt, quod caeperint. Eludet tandem Buccaferr. Mercennarij censuram, si negauerit fore, vt nutritio, &concoctio confundantur, quoniam nec Censori confunditur generatio mixti cum coctione, si pro via, non termino accipiatur. Differre insuper admitter, ratione, non re; actandem sua ipsi verba reddet, vltimi termini naturam circumscribere praecedentes motus. Quum verò, vt dicebimus ex mente Philosophi, &Alexandri, finis coctionis terminetur in Naturam, alimentum, non mixti induet formam, quam habet, verum membrorum essentiam: hoc autem est nutrire, &verè concoqui. Neque mihi obstrepat sciolus, quod opposita coniunxerim, si quidem nutrire, non minus est motus passiuus, quàm concoqui, &si voce actiua significemus quod patitur. Iam verò constituimus animam haec operari famulitio calori, impotens ipsa, atque hostilitatis nescia. Hunc verò calorem, Philosophus dicebat, naturalem, ea propter, vt contra distingueret ab artificioso vel mutuato, &si Mercennarius nescio quo fato, naturalem, interpretatur diominantem proprium verò commensuratum. An illud coeuum, forsan naturali calori, vt semper dominetur, nuquam verò succumbat?