Latin
ANISTRI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 43
Unproofread scanNot analysed yet
passim, ahasque primigeniri, atque acquisititij, innati, atque influentis doctè excogitauit. Nouum tamen est dari calorem, qui sensum non ifficiat, &mentis sola reueletur indagine; quando sensibilium sensus ipse competens iam acclamatus fuerit iudex, non intellectus, neque liceat etiam huic quoliber sui conatu concipere calotem, seclusa calefaciendi habilitate. Feriantem si audirem, vel alteri committentem calori peragendum opus, suspicarer forsan extrà aleam esse primarum qualitatum. Verùm dum operantem statuit Auctor, atque molientem ipsam assimilationem, dubio procul non nisi qualitatem dicam necessariò sensum afficientem, si certum De sens. &est substantiae contrarietatis experti omnem desen. c. 4. negari actionem, solasque primas qualitates verè hanc absoluere. Dum autem calorem hunc in habitu substantiae nomine honestat, refractarios sibi suscitat Peripati asseclas, à quibus suspicor, ne vt degenei explodatur ab essentiae nobilitate. Omnis namque substantia, si hoc aliquid significat, indiuiduum profectò, &vnum numero erit illud, quod nomine huius caloris significatur.