# Lactis physica analysis 45

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, ANISTRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/45
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/45

quàm priùs, & cum calidum sit, magis, & minus calidum dicitur. Substantia verò non dicitur magis, neque minùs, nihil enim magis nunc habetur, quàm prius dicitur, neque aliorum quicquam, quaecumque substantiae sunt, quapropter non recipiet substantia magis, & minus. At verò calorem intendi, atque remitti, dis sipari, atque confirmari, nemò sanus negabit, innatum verò aetate, anni temporibus, vitae genere augeri, atque imminui Magnus obserua1. Aph. bat Hippoc. Quod verò maximè proprium est substantiae in hoc desiderabunt calore, vt quum vnus idemque numero sit, contrariorum sit susceptiuus. Verùm quo pacto calor hic admissutus sit frigidum, incolumi, atque salua propria natura, transcendit ingenioli mei vires. Ossi7. Meth. cere insuper ea videntur, quae monebat aliquando Philosophus impossibile inquit est, substantiam ex substantijs esse. repugnat siquidem substantiae vnitati multiplicitas. At verò calor hic, quamuis simplicissimus in Elemento, si constituitur substantia, impossibile est quin duplicem agglomeret, sui, & elementi. Huic, etsi damnat absurdo summus Praeceptor solas substantias actu, minime tamen suffragatur expositae opinioni potentiae refugium, quum talis calor constituatur in habitu, neque ociosus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
