Latin
ANISTRI
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 46
Unproofread scanNot analysed yet
Ac tandem, cum triplex sit substantia materia, forma, &compositum, cuius generatio solius, &corruptio est, quo sub censu reponat nouum hunc calorem in elemento Ignis, non inuenio. Arrogare forsan sibi posset locum materiae, si admitteretur tamquam pars compositi; verùm multa turbant hanc pos sessionem. Primùm quod talis entitas sit in modo, non autem in re: oppugnat naturam corporis simplicis, quod non ex integris, sed integrantibus, ac penè dimidijs constituitur substantijs, officeret, vel sibi, vel formae venturę, cuius nobilitas sordesceret in accidens; ac tandem, quoniam commune constituitur Elementis subiectum materia prima, ex qua, &in quam resoluuntur. Multò minus formae locum vendicabit, quum haec indiuidua constet essentia, atque abhorreat, non minus ab intensione, &remissione, quàm à contrarietate; secus secundum substantiam efset motus, quod maximè euitabat Philosophus. Compositum verò, quod ex materia, &forma resultat, non est calor, sed Ignis, vel Aer: quod si includere dixeris haec calorem, qui nihilominus sit substantia, praeter adducta absurda, imminet illud, quod elementa futura sint animata, Aggregatum siquidem ex substantijs, mox fututumelementum, atque indiuidua substantia, comuni coerceri forma debet; Munus verò hoc sola Anima absoluere potis est, cuius subiectum estorganicum. Haec obstant, quominùs simplicem hanc substantiam in simplici corpore ex Naturae praeceptis sint admissuri.