# Lactis physica analysis 50

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, ANISTRI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/50
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/50

Facultas proinde haec gubernans corpora, vbique officiosa, atque satagens motu prodit se esse substantiam. Refugit in somno, frigidae perfusione, saeuaque inoruente hyeme, aestate ad sibi similem protenditur, repetit in vigilia extimas corporis partes, tepore, & balneis euocatur. Mobilem se propalat in animi passionibus, ita vt summus Naturae Interpres, metus inuestigans effectus, responderit: An quia calor insitus nobis, quasi animans est; hic ergo rem quamcumque timuerit defugit, quae cum extrin. secus, tùm conturbandi, tùm caeterorum metuendi generum ratio inuehatur, atque in ima de superis defluat, & e summis ad intima se se penetret. Sic passim curiosissima illa Sectione motum caloris exa minat, atque confirmat. Confluit in super ad no xas ras propulsandas, vel alimentum conficiendum, propriaque indole motum sic appetit, vt si del. de Trem negetur, suffocetur, vel marcescat, Substantiae R. P. namque semper mobili loco consistere mors est, vt docebat Pergamenus. Si quid verò nobili huic Auctori ex voto cessit, foelicissimè, me iudice, innatum obseruauit calorem. Explicat se à lec. cit. principio, tùm quia calidus; tùm etiam, quia ad coctionem; alimentique distributionem impetus ille conducit. Vagaturus monetur à fride Vtil.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
