# Lactis physica analysis 56

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/56
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/56

Materia nihil patitur praeter partium situm, non secus ac triticum cribro exagitatum, euolante puluere, ac decidentibus extraneis, purum tamen depraehen des, verùm nullam alterationem passum: quapropter dum Mercennarius relegat à forma substantiali coctionem, censum adeò extenuat, vt nec illi assignata alteratio sit reliqua, verùm postremos exulet chategoriarum in fines. Propriùs collimasse visus fuit D. Thommas Latinorum Coripheus, cuius ego in regram referam sententiam dictorum in patrocinium. Est itaque digestio perfectio quaedam, idest transmutatio ducens ad esse perfectum, causata effectiuè à proprio, & naturali calido, qui agit in virtute formae substantialis ex oppositis passiuis, id est facta in qualitatibus passiuis, quae sunt oppositae istis, tanquàm in materia, fit enim digestio à proprio, & naturali calido principaliter, secundariò autem sit ab extrinsecis, vt balneo, &c. Sed finis principalis istius digestionis est introductio naturae, idest forma nutriti in materia, quae digeritur, quia tunc dicimus esse factam digestionem, quum in materia est introducta forma nutriti.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
