# Lactis physica analysis 57

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/57

Alius autem finis, & quasi secundarius est forma quaedam accidentalis, scilicet calor introductus in materia digesta, qui facit cuaporare humidum subtile, & terminat grossum. Postrema haec igitur duo continent; primùm quod commune videtur cum Mercennario de subtilis euaporatione, alterum sibi proprium de crassioris terminatione. Patitur illudprimùm communes repraehensiones, quod ca lor non semper digerat humidum, neque omne humidum, ni tamen sit extraneus. Neque si opponat Mercennar. caloris asseclam attenuationem, conuincet necessariò euaporationem, neque ab elementali, calore, vt quando ex Terra fit Ignis, vtrique namque praeest symbola siccitas, neque à naturali moliente in animalibus coctionem. Acutè magis Sanctus Doctor humidi terminationem, non in priuationem, vt Mercennarius, verùm positiuo effectui positiuam assignans causam, in calorem terminantem refert. Quę etsi verissima, pace tanti Viri, manca tame sunt, neque perfectae quae siti notitiae ex causaru omnium syndrome pendentis, satisfaciunt. Rem igitur acu ille tanget, qui memor coctionem misti generationis esse speciem, necessariam alimenti attendet resolutionem, vt noua fiat compages verumque alimentum, non ampliùs contrarium ei, quod debet nutriri, verùm simillimum. Haec confirmat Auerr.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
