Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 58
Unproofread scanNot analysed yet
Et certum est, quod omne generatum habet vnum modum mistionis &sua perfectio, &complementum est, cuius digestio, &non est differentia inter generationem secundum partem, &generationem secundum totum; quoniam cibatio secundum quid est generatio Superiùs verò docebat. Nam videtur ex iam dictis, quod generatio non fit, nisi per à dinistionem, &complexionem, admistio autem, &complexio fiunt per decoctionem, decoctio verò fit per calorem naturalem, &aduentus formae complesionalis in materia, est perfectio operationis caloris, &hoc vocatur digestio, Modum hunc tandem euidentissimè delineat. Digestio est complementum, quod fit per calorem naturalem, per passiones rerum contrariarum, scilicet quod digestio est complementum passionis, &mistionis rerum contrariarum, quae admiscentur, &temperantur complexione propria in re qualibet generata. Necessitas huius mistionis ex parte passiuarum cuidens est; Siquidem principia sunt corporum, humidum, &siccum, alia autem mista quidem ex ijs. Dicuntur namque propriè siccum terrae, &humidum aquae. Terminatio insuper, atque corporis circumscriptio ab ijs oritur, sic monebat Philosophus.