# Lactis physica analysis 58

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/58

Et certum est, quod omne generatum habet vnum modum mistionis & sua perfectio, & complementum est, cuius digestio, & non est differentia inter generationem secundum partem, & generationem secundum totum; quoniam cibatio secundum quid est generatio Superiùs verò docebat. Nam videtur ex iam dictis, quod generatio non fit, nisi per à dinistionem, & complexionem, admistio autem, & complexio fiunt per decoctionem, decoctio verò fit per calorem naturalem, & aduentus formae complesionalis in materia, est perfectio operationis caloris, & hoc vocatur digestio, Modum hunc tandem euidentissimè delineat. Digestio est complementum, quod fit per calorem naturalem, per passiones rerum contrariarum, scilicet quod digestio est complementum passionis, & mistionis rerum contrariarum, quae admiscentur, & temperantur complexione propria in re qualibet generata. Necessitas huius mistionis ex parte passiuarum cuidens est; Siquidem principia sunt corporum, humidum, & siccum, alia autem mista quidem ex ijs. Dicuntur namque propriè siccum terrae, & humidum aquae. Terminatio insuper, atque corporis circumscriptio ab ijs oritur, sic monebat Philosophus.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
