Latin
CAP. XVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 60
Unproofread scanNot analysed yet
7 Ereor, ne qui humidi terminationem illam tam crebrè inculcant, minùs attentè verba obseruarint Aristot. Duplicem agnouit ille substantiarum ordinem, quae coctionem expectant, alterum legittimum, cuius finis est natura, atque forma substantialis, improprium alterum, atque spurium, Qui in subiectam quandam formam terminatur. Accidentalem dicam, huiusmodi namque formae solae sternuntur, atque subijciuntur disponenti substantiali. Qualis verò sit haec forma, explicat, Cum tale fiat &tantum humidum, Quum nempè humiditas, accidentales fuerit consequuta affectiones, atque gradus, non mutata eius, quod concoquitur essentia.