# Lactis physica analysis 62

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/62
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/62

Quapropter tempestiuum iam est, vt argumenta, quae illud conuincere nitebantur pro virili diluamus. Petebatur primum, ex Galeni aucto. ritate, leuissimam tribuentis sanguini mutationem, vt Lac fiat; hinc eliciebant, quod quum maiores debeantur apparatus introductioni for mae substantialis, passum fuisse sanguinem solam alterationem. Respondemus eam iam factam fuisse mutationem, quae nomen, atque definitionem rei variauerit, aliamque iam esse substantiam, quicquid natura conatus impenderit. Illud verò, ολιγίστην, etsi mutationi debeatur, suspicabitur fortè aliquis non iniuria, & naturae facilem laborem, & temporis praeferre breuitatem.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
