# Lactis physica analysis 64-2

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/64-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/64-2

Irrequieto siquidem officio, ad triennium non nunqua, die, noctuque conficit eam sanguinis copiam, quam vix reliqua absumerent membra. Desinet hic in posterùm mirari, si cordis vicinię meminerit. Aestuans siquidem viscus, focus, atque Lares innati caloris, hanc rependit pro tutela mammis gratiam, quibus in pectore sitae sunt, reliquis verò vberrimam sui nectaris copiam, nec non distribuit. Diuturnum confert vtrisque beneficium sanguinis agitatione, atque mora, quàm sibi natura lucrifecit vasorum longinquitate, atque circuitu. Confectum sic sanguinem, affabreque elaboratum attrahunt tandem mammę, vt eo perfruantur, sibique assimilent proprij caloris ministerio, qui genuinus, verusque censen dus est finis generationis Lactis; Verùm mirari subit, cur si mammae semper nutriuntur, non semper tamen lactificent? referam ego euentum in materię quantitatem, donec meliora quis doceat. Vel enim copiosa, vel exigua, vel tandem mediociis defertur ad mamas sanguinis copia. Exigua alit, inque partis vertitur substantiam. Copiosa exuberat, tumefacit, putrescit.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
