Latin
CAP. XXIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 78
Unproofread scanNot analysed yet
Tunc inquam euanido iam priori calore, neque nouo adhuc integrè introducto, frigidius redditur alimentum, quam futurum sit post perfectam coctionem. In hoc igitur sensu, verùm est, concocta calidiora sem per se ipsis effici, prout mox in Lacte experiemur. CAP. XXV. Lactis crassi tiem, dulcedinem, candorem, mollitiem, &c. perpendimus. Rassiora quin etiam, quae concoquuntur semper euadunt, quamquàm reclament, qui ventriculi obseruant operam in ciba rijs. Chylus namque longè tenuior semper euadit alimento, praecipuè si ex solido, lignosouè eliciatur Cremor. Parùm abfuit, quin Lac sanguine tenuius dicerent, verùm sensus metu, aequalem vix amborum agnoscunt consistentam, pari ratione, eademque distinctione, qua supetior, tollitur, &haec difficultas; quod abundè patebit, si ad Lac contrahamus disputationem. Crassities inquam ea non attenditur, quam habet sanguis, priusquàm mammarum operam experiatur, verùm ea, quae post initam pugnam praecedit victoriam.