Latin
CAP. XXVII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 86
Unproofread scanNot analysed yet
Ad primùm deductum ex Galeno suadente in Lactus defectu modicè excalefacientia, vel temperata: nihil officit, etsi totum admisero, sanguis namque qui temperamento est calidior, refrigescit dum cedit in Lac: quapropter, etsi temperata eligantur, vel etiam calida, vt saepe sapiùs vsu venit, non tamen inferes Lactis caliditatem. Ad secundum, dum Galenus calidissimum dicebat sanguinem, non cognatae prospexit qualitati, verùm aduentitiae, cui tantùm tribuit, vt dicere non fuerit veritus, ipsum à corde suum accipere calorem. Dulcedo verò, Butyrum, ac nutriendi facilitas, conuincunt inesse Lacti portiones caloris, quod nemo sanus negabit, etsi cum Hipp. alendi promptitudinem, non in calorem referet, verùm in substantiae similitudinem,