# Lactis physica analysis 90

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/90
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/90

At verò vtraque fluida est substantia, nec tamen spontè Lac profunditur, nec sanguis ijs quibus colligitur ad mammas furoris indicium ob inflammationem, non cerebri, cui nihil comunicant, verùm septi transuersi, quem iurè merito ρρίνας appellauit Hippocrates. Reseret suctus venarum oscilla, diapedesi potiùs, quam anostomosi, si nixum tandem remoueas, adiacentia corpora mole obcaecabunt meatus, obliquis interim fibris ad retentricis nutum sanguinem intercipientibus. Quandò igitur nullum imminebat matri periculum, viget adhuc quaestio, cur natura Lacte, non sanguine aluit foetum? Duplicem ego puto assignari posse causam, congruentiam, & necessitatem. Multis nominibus impar erat maternus sanguis alendo foetui, obgenerantium membrorum diuersam temperiem, innatique caloris paupertatem. Quapropter, quùm multis scateret excrementis, atque extraneo abundaret calore, par erat noua coctione depurari, ac temperari, nouo assumpto calore, alendo quàm simillimo. Accedit, quod, nec insuetus ventriculus aggredi debebat coquen 3.de. Al. F. di arduum tyrocinium, quapropter, quùm sanguis omnis ad coquendum sit difficilis, forsanque nec vitio careat, iurè meritò placidiotem apparauit liquorem, omnique noxa carenArist. 3. de tem. Dura insuper hoc imperabat necessitas; P. Anim.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
