# Lactis physica analysis 94

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/94
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/94

recrementa, tùm in oleo, tùm in Lacte, tùm in alijs omnibus succis, multoque magis in totis Plantis, Metallicisque omnibus. Integrum proinde quùm nihil inueniatur in rerum natura, cur improbo nos conficimus labore, occupationeuè pessima animum opprimemus? Credo equidem, neque hanc veritatem ignorasse tantos Proceres, verùm nomen similaris, non simpliciter, sed ad aliquid dixisse. Sic Philosophus. Animalium partes, aut incompositae sunt, quae scilicet in similes sibi partes diuiduntur, vt caro in carnes, & ob eam rem similares appellantur, aut compositae, quae aptè secari in partes dissimiles sunt, non similes, vt manus non in manus secatur, nec facies in facies, quapropter eas dissimilares appellamus. Neque propterea damnata suscito Anaxagorae opinionem, quod omnia sint in omnibus, verùm simplicium substantiarum impuritate dum indico, compositarum interim accuso, suspectaque reddo absolutam integritatem. Quod si qua concedenda est similaribus latitudo, neque haesites humores inter partes, easque similares reponi, dubio procul erit Lac similare corpus, ijs rationibus, quibus affirmatiua pars iam pridem ipsum extulit. Non eo tamen haec dico animo, edibzy G Google vt concedam, actu praefuisse in Lacte partes, in quas tandem resoluitur eius corporatura verùm inesse has potentia: illud verò similate dici, vel canino, vel quamdiu in sede maneat naturali.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
