Latin
CAP. XXVIII
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis 95
Unproofread scanNot analysed yet
Vt enim intrinseco principio destituitur, quòd quale quidem fit posteriùs dicemus, statim dissilijt Lac, velutque cadauer genuina operatione orbatum, peregrinas secedit in substantias, quas tamen, nec mistio conuinxerat, neque forma accidentalis continendò sufficiens erat. Dum igitur natura ex sanguine per coctionem Lac ge nerabat, vnicae institit mutationi, properans ad vnicam formam continuo motu, minimequè vario. Non enim dissito loco, alioue tempore Lactis praeparauit partes, tandemque coniunxit, verùm vno conatu substantiam finxit, actu quidem vnam, potentia verò, si quando corruptionem incurrat, in plures partiendam. Neque me mouet, si quis opponat, compositum resolui semper in ea ex quibus componitur; hic enim si sanus, nec credet tali constitisse partium genere Lac, vt constat paries ex lateribus, &cemento: Siquidem partes Lactis, si quando separentur, nulla tandem arte coalescunt. Neque admittenda pariter propositio, si eo in sensu accipiatur, vt omnia, quae dissolutionem consequuntur praefuisse intelligat, putredinem namque, vermes, tandemque fimum, &cinerem corruptae substantiae sobolem dicam, non antiquos comites.