# Lactis physica analysis 96

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/96
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/96

Sic in resolutione, quam naturali congererem arrogat sibi Pyrotechnia, fatales occurrunt deceptiones, quas reuelauimus in Prolusione ad Hermeticos de veris Principijs Fluido, & Solido. At si quid conuincit propositio, quum illud ex, non terminum, neque efficiens importet, materiam indicabit proximam; ita vt in concreto, Lac in sanguinem, quae proxima sibi est materia, vt iam disputauimus, resolui debeat. Quomodo igitur Lac sit corpus similare, nouasque in substantias secedat, iam satis disputatum est. CAP. XXX. Lactis essentiam finibus quibusdam vallamus. Vae hucusque lucubrauimus, certam, ni fallor, nos ducunt tandem in Lactis notitiam. Qui enim fieri poterat, vt illius naturam distinctè assequeremur, cuius adhuc ignorabamus causas? Proinde quùm à confusa nominis cognitione, non poenitendo labore, processerimus ad exactam illarum inuestigationem, superest tandem, vt certis finibus coerceamus Lactis essentiam. Non ignoro, quàm arduum semper existimarint definitionis negocium retum naturae periti, quotue proceres in Lacte definiendo anxiè insudarint, ita vt temerarius videar, si manum operi admoueam.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
