# Lactis physica analysis 99

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, CAP. XXVIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/99

quis, vt optimi omnium succi, praelatum fuisse refert? Galenus, subscribente ipso, fidemque 3 de An. insuper faciente Peripati Principe, Nutrimentum Lactis maximè proprium est corporibus. Quod si proprium, bonique succi agnoscimus, multi quin loc. cit. etiam alimenti cum Pergameno dicemus. est enim Lac, si M Varroni credimus, omnium . de R. R. terum, quas cibi causa capimus, liquentium, maximè alibile. Iurè proindè meritò Columella dicebat, Lactis abundantia, non solùm agrestes saturat, sed etiam elagantium mensas iucundis, & numerosis danibus exornat. Quibusdam verò nationibus frumenti expertibus, victum commodat.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
