# Lactis physica analysis iii

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis, iii. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/iii
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-nardi/lactis-physica-analysis/iii

Amor alas; tunc oculata, perenniquè custodia, ac certo capitis Tui, ex quo salus omnium pendebat, discrimine, morbidum scrutabas, Augustoque pene pectori admotum fouebas gregim; ratus, hoc demum esse munus Boni Pastoris, cuius optatissimam laudem promerebaris, vitam, si res ferat, pro incolumitate Quium, sanguinemque profundere. Sed haec comunia fuere. Singularia sunt, quae me nodo plusquàm Gordio, Tibi deuinciunt beneficia: nam & Serenissimus Parens Tuus, Moeceras ille nunquàm satis deflendus à Musis nostra promouit liberaliter studia, & Tu nouis cumulasti honoribus, ac velut altera Pales vberrimè foecundasti. Peperere iàm, vt vides, quanquàm aegre, inter curarum tumultus, & Curiarum. Scilicet recessus Camoenae amant, & pacata silentia. Quod potui saltem otij furatus innocenter sum impiae ingeniorum Erudito, & Candido Lectori. VOD in foelicitatis partem rebar, laters, & obscurus hucusque vixi, vixissemque diutiùs, ni obstrepentium voces meis e tenebris, euocassent. Pellexit statim obuius Lactis candor caligantes oculos, miram compagem inspexi, atquè admirabar; qua propter huius expletandae studio flagrans, Laconico consilio, haerentem dissui, & manus, & mentis opera.

---

Giovanni Nardi, Lactis physica analysis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Lactis_physica_analysis.
