Latin
v
Giovanni Nardi, Lactis physica analysis v
Unproofread scanNot analysed yet
Publici seci iuris haec nostra, ea Lege, atque omine, vt cuiquè ventilare, ac discutere in posterum liberum sit, non desperans hinc fore, vt contractam caliginem tandem excutiant, atque profligent. Non haec tyronibus allatura sunt lucem, quam enim polliceretur, qui mox e tenebris emergit? eoque minùs Scientiarum Emeritis, quotum, etsi reformidant illustres radios, non refugiunt tamen hinc adipisci optatam puritatem. Proin Candoris, atque Eruditionis studium, tu Candidus, atquè Eruditus aequi, boaiquè consule. Hoc à te volebam nescius ne esses. Vale.