# Opera omnia 10.1-4

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 10.1 to 10.4. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.1

VERBA IPSAPRO phetae quae exponenda susce pimus haec sunt. N principio creauit Deus coelum & terram: terra autem erat inanis & uacua, & tenebre erant super faciem abyssi, & spiritus domini ferebatur super aquas, & dixit Deus fiat lux, & facta est lux, & uidit Deus lu cem quòd esset bona, & diuisit lucem à tenebris, appellauitque lucem diem & tenebras noctem, factumque est uespere & manedies unus. Di xit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum, & diuidat aquas ab aquis, & fecit Deus firmamentum, diuisitque aquas quae sub firmamento ab his quae erant super firmamentum, & factum est ita: Vocauitque Deus firmamentum coelum, & factum est uespere & mane dies secundus. Dixit uero Deus congregentur aque quę sub coelo sunt in locum unum & appareat arida, & factum est ita & uocauit Deus aridam terram, congregationesque aquarum appellauit maria, & uidit Deus quod esset bonum, & ait germinet terra herbam uirentem, & facientem semen & lignum pomiferum facientem fructum iuxta genus suum, cuius semen in semetipso sit super terram, & factum est ita. Et protulit terra herbam uirentem & facientem semen iuxta genus suum lignumque faciens fructum, & habens unumquodque sementem secundum speciem suam, & uidit Deus quòd esset bonum, & factum est uespere et mane dies tertius: Dixit autem Deus: Fiant luminaria in firmamento coeli & diui dant diem ac noctem & sint in signa & tempora & dies & annos ut luceant in firmamento coeli, & illuminent terram, & factum ita, fecitque Deus duo luminaria ma gna, luminare majus ut praeesset diei, & luminare minus ut pręesset nocti. Et stellas, & posuit eas in firmamento coeli ut lucerent super terram, & praeessent diei ac nocti. Et diuiderent lucem ac tenebras, & uidit Deus quòd esset bonum, & factum est uespere & mane dies quartus. Dixit etiam Deus, producant aquę reptile animae uiuentis & uolatile super terram sub firmamento coeli: Creauitque Deus cete grandia & omnem animam uiuentem atque motabilem quas produxerant aquę in species suas, & omne uolatile secundum genus suum, & uidit Deus quòd esset bonum, benedixitque eis dicens. Crescite & multiplicamini & replete aquas maris auesque multiplicentur super terram, & factum est uespere & mane dies quintus.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
