# Opera omnia 103-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/103-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/103-2

73 Cur naturalis sit homini modus cognoscendi per rationem phantasiae coniunctam. 74. Vtrum in coelo sint descripta & significata omnia cuilibet scienti legere. Conclusiones numero XV. secundum propriam opinionem de intelligentia dictorum Zoroastris & expositorum eius Chaldaeorum. I Quod dicunt interpretes Chaldęi super primum dictum Zoroastris, De scala à tartaro ad primum ignem. nihil aliud significat quàm seriem naturarum uniuersi à non gradu materiae ad eum, qui est super omnem gradum graduate protensum. 2 Ibidem dico, interpretes nihil aliud per uirtutes mysteriales intelligerequàm naturalem magiam. 3 Quod dicunt interpretes super dictum secundum Zoroastris de duPlici aëre, aqua & terra, nihil aliud sibi uult, nisi quodlibet elementum, quod potest diuidi per purum & impurum, habere habitatores rationales & irrationales, quod uero purum est tantum, rationales tantum. 4 Ibidem per radices terrae nihil aliud intelligere possunt quàm uitam uegetalem, conuenienter ad dicta Empedoclis, qui ponit transanimationem etiam in plantas. 5 Ex dicto illo Zoroastris, Ha Ha Hos, terra deflet usque ad filios, sequen do expositionem Osiae Chaldaei, expressam habemus ueritatem de peccato originali. 4 6 Dicta 6 Dicta interpretum Chaldęorum super II aphorismo de duplici ebriatione Bacchi & Sileni, perfectè intelligentur per dicta Cabalistarum deduplici uino. 7 Quae dicunt interpretes super 14. aphorismo, perfectè intelligentur per ea, quae dicunt Cabalistae de morte osculi. 8 Magi in 17. aphorismo nihil aliud intelligunt per triplex indumentum, ex lino, panno & pellibus, quàm triplex animae habitaculum, coeleste, spi ritale, & terrenum. 9 Poteris ex praecedenti conclusione aliquid intelligere de pelliceis tunicis, quas sibi fecit Adam, & de pellibus quae erant in tabernaculo.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
