# Opera omnia 105

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 105. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/105

6 Quodcunque fiat opus mirabile, siue sit magicum, siue cabalisticum, siue cuiuscunque alterius generis, principalissime referendum est in Deum gloriosum & benedictum, cuius gratia supercoelestes mirabilium uirtutum aquas super contemplatiuos homines bonae uoluntatis quotidiè pluit liberaliter. 7 Non potuerunt opera Christi, uel per uiam Magiae, uel per uiam Cabalae fieri. 8 Miracula Christi non ratione rei factae, sed ratione modi faciendi suae diuinitatis argumentum certissimum sunt. Nulla est scientia, quae nos magis certificet de diuinitate Christi, quàm Magia & Cabala. Quod Magus homo facit per artem, facit natura naturaliter faciendo hominem. Mirabilia artis Magicae non fiunt nisi per unionem & actuationem eo

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
