Latin
106
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 106
Unproofread scanNot analysed yet
26 Sicut per primi agentis influxum si sit specialis &immediatus, fit aliquid quod non attingitur per mediationem causarum, ita per opus Cabalae si sit pura Cabala &immediata fit aliquid, ad quod nulla Magia attingit. Conclusiones numero XXXI. secundum propriam opinionem de modo intelligendi hymnos Orphei secundum Magiam, id est secretam diuinarum rerum naturaliumque sapientiam à me primum in eis repertam. Sicut secretam Magiam à nobis primum ex Orphei hymnis elicitam, fas non est in publicum explicare, ita nutu quodam ut in infrascriptis fiet conclusionibus eam per aphorismorum capita demonstrasse utile erit ad excitandas contemplatiuorum mentes. 2 Nihil efficacius hymnis Orphei in naturali Magia, si debita musica, animi intentio, &caeterae circumstantiae, quas norunt sapientes, fuerint adhibitae. Nomina deorum, quos Orpheus canit, non decipientium daemonum, à quibus malum &non bonum prouenit, sed naturalium uirtutum, diuinarumque sunt nomina, à uero Deo in utilitatem maxime hominis, si eis uti sciuerit, mundo distributarum. 4 Sicut hymni Dauid operi Cabalae mirabiliter deseruiunt, ita hymni Orphei operi uerè licitae, &naturalis Magiae. Tantus est numerus hymnorum Orphei, quantus est numerus cunt quo Deus triplex creauit seculum, sub quaternarij Pythagorici forma numeratus. 6 Quantumcunque uirtutum naturalium uel diumarum eadem est propries tas Analogica, idem etiam nomen, idem hymnus, idem opus seruata proportione, &qui tentauerit exponere uidebit correspondentiam. 7 Qui nescierit perfectè sensibiles proprietates per uiam secretae Analo giae intellectuarizare, nihil ex hymnis Orphei sanum intelliget. 8 Qui profundè &intellectualiter diuisionem unitatis Venereae in trinitatem Gratiarum, &unitatis fatalis in trinitatem Parcarum, &unitatis Saturniae in trinitatem louis, Neptuni &Plutonis intellexerit, uides bit modum debite procedendi in Orphica theologia. 9 Idem sunt Curetes apud Orpheum, &potestates apud Dionysium. 10 Qui praecedentis conclusionis opus attentauerit, adhibeat opus Cabalae secundum appropriata timori Isaac. 11 Frustra Palaemonem &Leucotheam adibit, qui Nereum non attraxe rit, nec Nereum attrahet, qui circa primariam animalem trinitatem operatus non fuerit. 12 Per octonarium numerum hymnorum maritimorum, corporalis na turae nobis proprietas designatur. 13. Idem est Typhon apud Orpheum, &Zamael in Cabala. 14 Si quis in opere praecedentis conclusionis intellectualiter operabitur, per meridiem ligabit septentrionem, si uero mundialiter per totum operabitur, iudicium sibi operabitur. 15. Idem est nox apud Orpheum, &Ensoph in Cabala. 16 Ex praecedenti conclusione potest quis rectius exponere quàm exponat Proclus, quid sibi uelit illud dictum theologi inducentis opificem mun di noctem consulentem de opificio mundano. 17 Ex eisdem dictis potest intelligi, cur in symposio Adiotima Poros consilij filius, &Iesus insacris literis angelus magni consilij nominetur.