# Opera omnia 110-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/110-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/110-2

intellectualis, & naturae animalis, quae naturali ordine praecessit creationem coeli & terrae. 29 Quod dicitur à Cabalistis, quod linea uiridis girat uniuersum, conuenientissimè dicitur ad conclusionem ultimam, quam diximus ex men te Porphirij. 30 Necessariò habent concedere Cabalistae secundum sua principia, quod uerus Messias futurus est talis, ut de eo uerè dicatur, quod est Deus & Dei filius. 31 Cum audis Cabalistas ponere in Thesua informitatem, intellige informitatem per accidentiam ad formalitatem non per priuationem. 32 Si duplex aleph quod est in textu, Non auferetur sceptrum &c. coniunxerimus ad duplex aleph quod est in textu, Deus possedit me ab initio, & duplex aleph quod est in textu, Terra autem erat inanis, per uiam Cabalae intelligemus ibi Iacob de illo uero Messia locutum, qui fuit Iesus Nazarenus. 33 Per hanc dictionem, quae scribitur per Aleph, Iod & Schin (& signisi cat uirum) quae Deo attribuitur, cum dicitur uir belli, de trinitatis myste rio per uiam Cabalae perfectissimè admonemur. 34 Per nomen quod tribus literis scribitur, he, uau, & aleph, quod nomen Deo proprijssimè attribuitur, & maxime conuenienter, non solum ad Cabalistas, qui hoc expressè saepius dicunt, sed etiam ad theologiam Dionysij Areopagitae, per uiam Cabalae trinitatis mysterium cum possibilitate incarnationis nobis declaratur. 35 Si Deus in se ut infinitum, ut unum, & secundum se intelligatur, ut sic ni hil intelligimus ab eo procedere, sed separationem à rebus, & omnimodam sui in seipso clausionem, & extremam i n remotissimo suae diuinitatis recessu profundam ac solitariam retractionem, de eo intelligimus ipso penitissimè in abysso suarum tenebrarum se contegente, & nullo modo in dilatatione ac profusione suarum bonitatum ac fontani splendoris se manifestante.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
