# Opera omnia 110

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/110

24 Per responsionem Cabalistarum ad quaestionem, quare in libro numerorum coniuncta est particula mortis Mariae, particula uitulae rufae, et per expositionem eorum super eo passu, ubi Moyses in peccato uitulidi xit, Dele me, & per dicta in libro Zoar super eo textu, Et eius liuore sanati sumus, redarguuntur incuitabiliter Hebraei dicentes, non fuisse conueniens, ut mors Christi satisfaceret pro peccato humani generis. 25 Quilibet Cabalista habet concedere, quod Messias eos à captiuitate diabolica & non temporali erat liberaturus. 26. Quilibet Cabalista habet concedere ex dictis doctorum huius scientiem hoc manifestè dicentium, quod Peccatum originale in aduentu Messia expiabitur. Ex principijs Cabalistarum euidenter elicitur quod per aduentum Messiae tolletur circumcisionis necessitas. Per dictionem, quae bis ponitur in illo textu, In principio creauis Deus coelum & terram, ego credo significari à Moyse creationem naturę

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
