# Opera omnia 111-2

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia, 111. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/111-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/111-2

45 Scitur in Cabala apertissimè, cur Dei filius cum aqua baptismi uenerit, & spiritus sanctus cum igne. 46 Per eclipsationem Solis, quae accidit in morte Christi, sciri potest secun dum fundamenta Cabalae, quod tunc passus est filius Dei & uerus Messias. d7 Qni sciet proprietatem Aquilonis in Cabala, sciet cur Sathan Christo promisit regna mundi si cadens eum adorasset. d 8 Quicquid dicant caeteri Cabalisticae, ego decem sphaeras, sic decem numerationibus correspondere dico, ut ab aedificio incipiendo, Iupiter sit quartae, Mars quintae, Sol sextae, Saturnus septimae, Venus octauae, Mercurius nonae, Luna decimae, tum supra aedificium firmamentum tertię, primum mobile secundae, coelum empyreum primae. 49 Qui sciuerit correspondentiam decem praeceptorum ad prohibentia per coniunctionem ueritatis Astrologicae cum ueritate theologica, uidebit ex fundamento nostro praecedentis conclusionis, quicquid alij dicant Ca balistae, primum praeceptum primae numerationi correspondere, secundum secundae, tertium tertiae, quartum septimae, quintum quartae, sextum quintae, septi mum nonae, octauum octauae, nonum sextae, decimum decimae. 50 Cum dicut Cabalistę à septima & octaua petendos filios, ita dicas in Mer chiana inferiori accipi, ut ab una petatur ut det, ab altera ne prohibeat, & quae det & quae prohibeat potest intelligere ex praecedentibus conclusionibus, qui fuerit intelligens in Astrologia & Cabala.

---

Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
