Latin
NONINGENTARVM CONCLVSIONVM IOAN
Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 114
Unproofread scanNot analysed yet
NNES PICVS IOA DVLA, LAVRENTIO MEDICIS. POLOGIAM nostram dicaui tibi Laurenti Medices, ut rem non utique (Deum testor) uisam mihi dignam tanto uiro, sed tibi eo iure debitam, quo mea omnia iampridem tibi me debere intelligo. hoc enim habeas persuasissimum, quicquid ego aut sum, aut sum futurus, id tuum esse Laurenti, &futurum semper in posterum. Minus dico quàm uellem, &uerba omninò frigidiora haec, quàm ut satis exprimant quod concipio, id est, quo amore, qua fide, qua obseruantia &prosequar, &à multis iam annis fuerim te prosequuntus. Moueor cùm plurib. in me collatis officijs, amantissimum animum tuum planè testantibus, tùm tuis non tàm fortunae quàm animi, ijsdemque raris imon tibi peculiaribus bonis, quae narrare in praesentia pudor me non sinit tuus. Redeo ad Apologiam, quàm hilari quaeso suscipias fronte, exiguum sanè munus, sed fide meae, sed obseruantiae profectò in omne tempus erga te maximè non leue testimonium. quam, si fortè eueniat, ut à magnis, quibus es semper occupatissimus, tra ctandis rebus attingas, memineris, non tàm hoc ipsum &properatum, scilicet opus potius, quàm elaboratum &operis argumentum, ex alieno mihi, non meo sumendum fuisse iudicio: quàm non iccirco illam nuncupatam tibi, ut quae in me non est in me agnoscas ingenij aut doctrinae praestantiam, sed ut scias, (nam dicam iterum) me quicquid sum, tuae amplitudini esse deditissimum. ANNIS PICI Mirandulae &Concordiae comitis Apologia. M nuper Romam uenissem, pedes, summi pontificis mnocentij octaui, cui ab innocentia uitae nomen meritissimum, de more deosculaturus, ut simul &ab instituto non discederem meo, commentandi tractandique semper aliquid de reliteraria, &rem facerem pro uiribus dignam urbe Roma. gratiam principi Christiano, utilem mihi &studiosis. nongentas de diuinis &naturalibus rebus quaestiones; proposui, ad quas, in publico doctissimorum hominum consessu, essem responsurus. Vix in publicum uenerant, cum inter aliquos, qui si non ingens nium uel doctrinam, studium saltem bonarum artium in me probarent, obtrectatorum turba multiplex assurrexit. Et quanquam &fastidia, &nasos, &censuras, &omnino iudicia uniuscuiusque uaria esset uidere (utique ut semper accidit, cum nouum aliquid &non triuiale molimur) quinque feren tamen erant praecipua, quae alius aliud, summussores isti, in me damnarent: aliqui enim philosophiam &literas omnino capere, illud etiam (ut uiderentur scioli, quandoque addentes, eiectum Adam de Paradiso, quòd per scientiam boni &mali aequalem se dijs facere uoluit Exterminandos pari exemplo, de Christi curia, qui uolunt sapere plus quàm oportet.